Atto di Fede - Atto di Carità - Atto di Speranza - Atto di Dolore
Actus fidei: Domine Deus, firma fide credo et confiteor omnia et singula quae sancta ecclesia Catholica proponit, quia tu, Deus, ea omnia revelasti, qui es aeterna veritas et sapientia quae nec fallere nec falli potest. In hac fide vivere et mori statuo. Amen
Da condividere su whatsapp e social
Domine deus, amo te super omnia et proximum meum propter te, quia tu es summum, infinitum, et perfectissimum bonum, omni dilectione dignum. In hac caritate vivere et mori statuo. Amen.
Da condividere su whatsapp e social
Actus spei: Domine Deus, spero per gratiam tuam remissionem omnium peccatorum, et post hanc vitam aeternam felicitatem me esse consecuturum: quia tu promisisti, qui es infinite potens, fidelis, benignus, et misericors. In hac spe vivere et mori statuo. Amen
Da condividere su whatsapp e social
Actus contritionis: Deus meus, ex toto corde me pǽnitet ac dóleo de ómnibus quæ male egi et de bono quod omísi, quia peccándo offendi Te, summe bonum ac dignum qui super ómnia diligáris. Fírmiter propóno, adiuvánte grátia tua, me pæniténtiam ágere, de cétero non peccatúrum peccantíque occasiónes fugitúrum. Per mérita passiónis Salvatóris nostri Iesu Christi, Dómine, misérere. Amen
Da condividere su whatsapp e social
/image%2F1269717%2F20260711%2Fob_7ee150_atto-di-fede.png)
/image%2F1269717%2F20260711%2Fob_c1d9e9_atto-di-carita.png)
/image%2F1269717%2F20260711%2Fob_e641fc_atto-di-speranza.png)
/image%2F1269717%2F20260711%2Fob_58bb20_atto-di-dolore.png)